monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 39, 4
'Unum enim, inquit, et duo et tria, sex fiunt; qui numerus propterea perfectus dicitur, quia partibus suis completur. Habet enim eas, tres, sextam, tertiam et dimidiam, nec ulla pars alia, quae dici possit quota sit invenitur in eo. Sexta ergo eius unum est, tertia duo, dimidia tria. Una autem, et duo et tria consummant eumdem senarium, cuius perfectionem nobis Scriptura sancta commendat in eo maxime, quod Deus VI diebus fecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem Dei, et sexta aetate generis humani, Filius Dei venit, et factus est filius hominis, ut nos reformaret ad imaginem Dei.